Evangelium Secundum Lucam*

Caput 10: Versus 20

Nolite gaudere, quia spiritus vobis,etc. Malos spiritus ejicere et alias virtutes facere, aliquando non est meritum illius qui illa operatur, sed invocatio nominis Christi hoc agit ad condemnationem eorum qui invocant, vel ad utilitatem eorum qui vident et audiunt: ubi licet homines despiciant signa facientes, Deum tamen honorant, ad cujus invocationem miracula fiunt. Prohibet gaudere de humiliatione diaboli, qui propter superbiam cecidit, sed gaudeant de sua sublimatione: ut unde illi ceciderunt sublevati, isti ascendant humiliati.Gaudete autem.Si quis coelestia sive terrestria opera gesserit, per haec quasi litteris adornatus apud Dei memoriam aeternaliter est affixus.
(* Traductions européennes)